Urania Ligustica

Delizie in villa

Francesco Maria Zanotti

De Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto... (1748)

Delizie in villa


Indicatore di completezza


Frontespizio


Genuam inter, & Bononiam scrupula prima decem, secunda triginta temporaria, idest gradus duos, minuta triginta septem maximi circuli Manfredius ipse nonnullorum catalogorum fidem secutus, statuerat, atque in suo urbium catalogo, quem ephemeridibus bononiensis scientiarum Instituti præfixit, adnotaverat. Perpensis postea diligenter observationibus, quarum sibi per annos sedecim, & eo amplius cum viro nobilissimo Paride Salvago patricio genuensi consuetudo intercesserat, collatisque eclipsibus præsertim tribus, quæ A. MDCCVII. XV Kal. Mai. A. MDCCXIII. Kal. Dec. & A. MDCCXVIII. V Id. Sept., utraque in urbe visæ, observatæque sunt, ex phasibus triginta tribus præclare consentientibus, differentiam temporariam horum meridianorum haud maiorem invenit minutis novem, secundis viginti sex, quibus respondent circuli maximi gradus duo, minuta viginti unum.




1 F. M. Zanotti, a cura di, De Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto atque Academia commentarii (Bologna, L. Dalla Volpe, 1748), p. 257 Link esterno Google libri (per la Universidad Complutense de Madrid).



HTML 4.01 Transitional valido!    Day & Night... Night & Day!    CSS valido!
© Riccardo Balestrieri 2010-2016  –  Revisione 2 XII 2016  –  P. M. Salvago  –  Delizie in villa  –  Indice generale  –  Urania Ligustica